monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.32 > X. BEATO V̅· C̅· CANCELLARIO SENATOR P̅P̅O̅. (a. 533/537) > sectio 9 > Osee, 9 > bsbClm6224.454 > csg7.89 > bnf9389.431 > XXI. FAUSTO V̅· I̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > bnf10439.115 v > sectio 13 > sectio 12 > bsbClm6224.442 > sectio 4 > sectio 39 > csg48.350 > sectio 5 > sectio 57 > Paralipomenon II, 35 > Matthaeus, 6 > sectio 7 > sectio 56 > bnf9389.384 > sectio 26 > bnf9389.292 > X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX. (a. 507|511) > bnf17226.137 > VIIII. PAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511) > Ioannes, 7 > bnfNAL1585.60 > sectio > XIII. IUSTINIANO AUGUSTO SENATUS URBIS ROMAE. (a. 535)
Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, , XII. EDICTUM PRETIORUM PER FLAMINIAM. <<<     >>> XIIII. GAUDIOSO CANCELLARIO PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a 533/537)

Cassiodorus, Variae, LIBER UNDECIMUS, XIII. IUSTINIANO AUGUSTO SENATUS URBIS ROMAE. (a. 535)

1 Honestum nimis et necessarium videtur esse negotium pro securitate Romanae rei publicae pio principi supplicare, quia convenit a vobis expeti quod nostrae possit proficere libertati.2 nam inter cetera bona, quae vobis singulariter divina tribuerunt, nihil gloriosius probatur accedere, quam quod vos cognoscitis ubique posse praestare.3 rogamus ergo, clementissime imperator, et de gremio curiae supplices tendimus manus, ut pacem vestram nostro regi firmissimam praebeatis nec nos patiamini abominabiles fieri, qui semper de vestra concordia videbamur accepti.4 Romanum si quidem nomen vos commendatis, si nostris dominis benigna conceditis.5 gratia vestra nos erigit ac tuetur et hoc mereri cognoscimus, quod de vestra mente sentitur.6 quietem ergo Italiae foedera vestra componant, quia tunc amari possumus, si per vos dilectio votiva copuletur.7 cui rei si nostrae preces adhuc non videntur posse sufficere, aestimate patriam nostram in haec precatoria verba prorumpere: 'Si tibi aliquando grata fui, ama, piissime principum, defensores meos.8 qui mihi dominantur, tibi debent esse concordes, ne incipiant talia in me facere, quae a votis tuis cognoverint discrepare.9 non mihi sis causa crudelis exitii, qui semper vitae gaudia praestitisti.10 ecce alumnos meos sub tua pace geminavi, ecce civibus ornata resplendui.11 si me laedi pateris, ubi iam nomen tuae pietatis ostendis? quid enim pro me nitaris amplius agere, cuius religio, quae tua est, cognoscitur sic florere? senatus meus honoribus crescit, facultatibus indesinenter augetur.12 Noli per discordiam dissipare quod deberes per bella defendere.13 habui multos reges, sed neminem huiusmodi litteratum: habui prudentes viros, sed nullum sic doctrina et pietate pollentem.14 diligo Hamalum meis uberibus enutritum, virum fortem mea conversatione compositum, Romanis prudentia carum, gentibus virtute reverendum.15 iunge quin immo vota, participare consilia, ut tuae gloriae proficiat, si mihi aliquid prosperitatis accedat.16 noli me sic quaerere, ut non valeas invenire.17 tua sum nihilominus caritate, si nullum facias mea membra lacerare.18 Nam si Libya meruit per te recipere libertatem, crudele est me amittere quam semper visa sum possidere.19 impera motibus iracundiae, triumphator egregie.20 plus est quod generali voce petitur quam si vester animus cuiuslibet ingratitudinis offensione vincatur'.21 Haec Roma loquitur, dum vobis per suos supplicat senatores.22 quod si adhuc minus est, beatorum apostolorum Petri atque Pauli petitio sanctissima cogitetur.23 nam qui securitatem Romanam saepe defendisse probantur ab hostibus, quid erit quod eorum meritis vester non tribuat principatus? sed ut omnia reverentiae vestrae congruere videantur, per illum virum venerabilem legatum piissimi regis nostri ad vestram clementiam destinatum preces nostras credidimus porrigendas: ut tam multa debeant efficere, quae vel singula potuerunt apud pios animos optinere.
Cassiodorus HOME